Helvetiae Descriptio Aegidio Tschudo Avct. Helvetiorum fines habent in longitudine CCXL millia paßum, ait Cæsar libro quod & hodie verum est. Nam sunt a medietate lacus Acronij Genevam usque, miliaria Helvetica ut ipsi computant XXX. In latitudinem autem inter Renum vel Iuram versus finitima Alpium LXXX millia passum, quem X vel XI miliaria Helvetica efficiunt. Continet autem miliarem Helveticum, ut nuc utuntur, spacium duarum horarum equestris; duarum & dimidiæ pedestris itineris. Computantur ergo octo millia passuum Italicorum pro uno miliaro Helvetico. Cum privilegio.